HISTORIA LIBRI EXODI

CAPUT XXXV: De aqua data in Raphidim

#Exod. XVII.

Igitur profecta est omnis multitudo de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, et venit in Raphidim, non quod verbo distingueret eis Dominus mansiones, sed judicio nubis stantis, quam praecuntem semper sequebantur, ea stante castrametabantur. Ibi omnino defuit aqua, et murmuraverunt contra Moysen, qui ait ad Dominum: Quid faciam populo huic? Adhuc pusillum, et lapidabit me. Et Dominus ad eum: Sume de senioribus Israel, et vade ad petram Horeb, percutiesque eam virga; pars est montis Sina sic dicta. Alia est et alibi petra Horeb, dicta sic propter Horeb regem, qui occisus est in ea. Factumque est ita. Et egressae sunt aquae, et bibit populus, et vocavit Moyses nomen loci Tentatio, quia tentaverunt Dominum dicentes: Estne Dominus in nobis, an non? Aliae post fuerunt aquae contradictionis.